CATHEDRA Ferrea

CATHEDRA Ferrea
CATHEDRA Ferrea
Καθέδρα ςιδηρᾶ inter martyrum olim tormenta, frequens apud Ecclesiae Graecac Scriptores, sicut et καλκαῖ λεπίδες, laminae seu squamae aeneae. Ita legimus apud Eusebium, Histor. Eccl. l. 5. c. 1. in Lugduvensium ac Viennensium ad Fratres Asiaticos Epist. Sanctum Diaconum καλκαῖς λεπίςι διαπύροις, aereis squamis corpori undiquaque affixis ustulatum primo; dein (quod et in aliis quibusdam perpetratum) ἐπὶ ςιδηρᾶς καθέδρας τηγανιζόμενον, cathedrae ferreae insidentem fuisse torrefactum. Vide quoque infra Grabatus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • ATTALUS — I. ATTALUS Agrianorum et Cretensium sagittariorum, in exser citu Alexandri Magni, Dux. Curt. l. 4. c. 13. Forte hic est, quem scribit l. 8. c. 13. Alexandro Magno fuiste aequalem et haud disparem habitu oris et corporis. II. ATTALUS Arianus,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”